monumenta.ch > Plinius > sectio 176

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 176
{XXXV} sunt qui vetant tangi proximo anno, quam tralata sit, neque ante LX mensem falce curari, tunc autem ad III gemmas recidi. alii et proximo quidem anno recidunt, sed ut ternos quaternosve singulis annis adiciant articulos, quarto demum perducant ad iugum. id utrimque fructu tardum, praeterea retorridum et nodosum pumilionum incremento. optimum autem matrem esse firmam, postea fetum audacem. nec tutum est quod cicatricosum, magno imperitiae errore;